Slike strani
PDF
ePub

Br. 96.

QUOD nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores,

Et melli nimio fellis amaror inest.

PUPPE gubernatrix sedisti, audacia, prima
Divitiis acuens aspera corda virum ;
Sola rates struis infidas, et dulcis amorem
Lucri ulciscendum mox nece sola doces.
Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis
E longinquo itidem pontus et orcus erat.

DITESCIS, credo, quid restat? quicquid habebis
In tumulum tecum, morte jubente, trahes?
Divitias cumulas, pereuntes negligis horas;
Incrementa ævi non cumulare potes.

MATER adulantum, prolesque, pecunia, curæ,
Teque frui timor est, teque carere dolor.

Br. 103.

Br. 126.

Br. 126.

Br. 126.

ME miserum sors omnis habet; florentibus annis,
Pauper eram, nummis diffluit arca senis;

Queis uti poteram quondam, fortuna negavit,
Queis uti nequeo, nunc mihi præhet, opes.

Br. 127.

MNEMOSYNE, ut Sappho, mellita voce, canentem
Audiit, irata est, ne nova musa foret.

CUM tacet indoctus, sapientior esse videtur,
Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.

NUNC huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus
Credit, Achæmenidæ nuper agellus eram.

Quod nulli proprium versat fortuna, putabat

Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.

Br. 152.

Br. 155.

Br. 156.

NON fortuna sibi te gratum tollit in altum;
At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.

Br. 162.

HIC, aurum ut reperit, laqueum abjicit; alter ut aurum Non reperit, nectit quem reperit, laqueum.

VIVE tuo ex animo: vario rumore loquetur
De te plebs audax, hic bene, et ille male.

Br. 167.

Br. 168.

VITÆ rosa brevis est; properans si carpere nolis,
Quærenti obveniet mox sine flore rubus.

Br. 170.

PULICIBUS morsus, restincta lampade, stultus
Exclamat: nunc me cernere desinitis.

MENODOTUM pinxit Diodorus, et exit imago,
Præter Menodotum, nullius absimilis.

HAUD lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti
In mentem ut venit nominis, interii.

Br. 202.

Br. 205.

Br. 210.

NYCTICORAX cantat lethale; sed ipsa, canenti
Demophilo auscultans, Nycticorax moritur.

HERMEM deorum nuncium, pennis levem,
Quo rege gaudent Arcades, furem boum,
Hujus palestræ qui vigil custos stetit,
Clam nocte tollit Aulus, et ridens ait:
Præstat magistro sæpe discipulus suo.

Br. 212.

Br. 223.

QUI jacet hic servus vixit: nunc, lumine cassus,
Dario magno non minus ille potest.

Br. 227.

FUNUS Alexandri mentitur fama; fidesque

Si Phoebo, victor nescit obire diem.

NAUTA, quis hoc jaceat, ne percontere, sepulchro,

Eveniat tantum mitior unda tibi!

Br. 241.

CUR opulentus eges? tua cuncta in fœnore ponis:
Sic aliis dives, tu tibi pauper agis.

Br. 256.

Br. 262.

QUI pascis barbam, si crescis mente, Platoni,
Hirce, parem nitido te tua barba facit.

CLARUS Ioannes, reginæ affinis, ab alto
Sanguine Anastasii; cuncta sepulta jacent:

Et pius, et recti cultor: non illa jacere

Dicam; stat virtus non subigenda neci.

Br. 266.

Br. 267.

CUNCTIPARENS tellus, salve, levis esto pusillo

Lysigeni, fuerat non gravis ille tibi.

Br. 285.

NAUFRAGUS hic jaceo; contra, jacet ecce colonus!
Idem orcus terræ, sic, pelagoque subest.

Br. 301.

QUID salvere jubes me, pessime? Corripe gressus;
Est mihi quod non te rideo, plena salus.

Br. 304.

Er ferus est Timon sub terris; janitor orci,
Cerbere, te morsu ne petat ille, cave.

VITAM a terdecimo sextus mihi finiet annus,
Astra mathematicos si modo vera docent.
Sufficit hoc votis, flos hic pulcherrimus ævi est,
Et senium triplex Nestoris urna capit.

ZOSIMA, quæ solo fuit olim corpore serva,
Corpore nunc etiam libera facta fuit.

Br. 307.

Br. 322.

Br. 326.

EXIGUUM en!

Priami monumentum; haud ille meretur

Quale, sed hostiles, quale dedere manus.

Br. 326.

HECTOR dat gladium Ajaci, dat balteum et Ajax
Hectori, et exitio munus utrique fuit.

Br. 344.

Ur vis, ponte minax, modo tres discesseris ulnas
Ingemina fluctus, ingeminaque sonum.

NAUFRAGUS hic jaceo, fidens tamen utere velis;
Tutum aliis æquor, me pereunte, fuit.

HERACLITUS ego; indoctæ ne lædite linguæ
Subtile ingenium, quæro, capaxque mei;
Unus homo mihi pro sexcentis, turba popelli
Pro nullo, clamo nunc tumulatus idem.

Br. 344.

Br. 398.

« PrejšnjaNaprej »