Slike strani
PDF
ePub

BUCCINA disjecit Thebarum moenia, struxit
Quæ lyra, quam sibi non concinit harmonia!

MENTE senes olim juvenis, Faustine, premebas,
Nunc juvenum terres roborc corda senex.
Lævum at utrumque decus, juveni quod præbuit olim
Turba senum, juvenes nunc tribuere seni.

EXCEPTE hospitio, musæ tribuere libellos.
Herodoto, hospitii præmia, quæque suum.

STELLA mea, observans stellas, dii me æthera faxint Multis ut te oculis sim potis aspicere.

CLARA Cheroneæ soboles, Plutarche, dicavit
Hanc statuam ingenio, Roma benigna, tuo.
Das bene collatos, quos Roma et Græcia jactat,
Ad divos, paribus passibus, ire duces;
Sed similem, Plutarche, tuæ describere vitam
Non poteras, regio non tulit ulla parem.

DAT tibi Pythagoram pictor; quod ni ipse tacere
Pythagoras mallet, vocem habuisset opus.

PROLEM Hippi, et sua qua meliorem secula nullum Videre, Archidicen, hæc tumulavit humus;

Quam, regum sobolem, nuptam, matrem, atque sororem Fecerunt nulli sors titulique gravem.

CECROPIDIS gravis hic ponor, Martique dicatus,
Quo tua signantur gesta, Philippe, lapis.
Spreta jacet Marathon, jacet et Salaminia laurus,
Omnia dum Macedum gloria et arma premunt.
Sint Demosthenica ut jurata cadavera voce,
Stabo illis qui sunt, quique fuere, gravis.

FLORIBUS in pratis, legi quos ipse, coronam
Contextam variis, do, Rhodoclea, tibi:
Hic anemone humet, confert narcissus odores
Cum violis; spirant lilia mista rosis.
His redimita comas, mores depone superbos,
Hæc peritura nitent; tu peritura nites!

MUREM Asclepiades sub tecto ut vidit avarus,
Quid tibi, mus, mecum, dixit, amice, tibi?
Mus blandum ridens, respondit, pelle timorem ;
Hic, bone vir, sedem, non alimenta, peto.

SÆPE tuum in tumulum lacrymarum decidit imber,
Quem fundit blando junctus amore dolor;
Charus enim cunctis, tanquam, dum vita manebat,
Cuique esses natus, cuique sodalis, eras.

Heu quam dura preces sprevit, quam surda querelas
Parca, juventutem non miserata tuam !

ARTI ignis lucem tribui, tamen artis et ignis

Nunc ope, supplicii vivit imago mei.

Gratia nulla hominum mentes tenet, ista Promethei

Munera muneribus, si retulere fabri.

ILLA triumphatrix Graium consueta procorum
Ante suas agmen Lais habere fores,

Hoc Veneri speculum; nolo me cernere qualis
Sum nunc, nec possum cernere qualis eram.

CRETHIDA fabellas dulces garrire peritam
Prosequitur lacrymis filia moesta Sami:
Blandam lanifici sociam sine fine loquacem,
Quam tenet hic, cunctas quæ manet, alta quies.

DICITE, Causidici, gelido nunc marmore magni Mugitum tumulus comprimit Amphiloci.

SI forsan tumulum quo conditur Eumarus aufers, Nil lucri facies; ossa habet et cinerem.

EPICTETI.

ME, rex deorum, tuque, duc, necessitas,
Quo, lege vestra, vita me feret mea.
Sequar libenter, sin reluctari velim,
Fiam scelestus, nec tamen minus sequar.

E THEOCRITO.

POETA, lector, hic quiescit Hipponax,
Si sis scelestus, præteri, procul, marmor:
At te bonum si noris, et bonis natum,
Tutum hic sedile, et si placet, sopor tutus.

EUR. MED. 193-203.
NON immerito culpanda venit
Proavum vecors insipientia,
Qui convivia, lautasque dapes,
Hilarare suis jussere modis
Cantum, vitæ dulce levamen.
At nemo feras iras hominum
Domibus claris exitiales,

Voce aut fidibus pellere docuit;
Queis tamen aptam ferre medelam
Utile cunctis hoc opus esset;
Namque, ubi mensas onerant epulæ,
Quorsum dulcis luxuria soni?
Sat lætitia sine subsidiis,
Pectora molli mulcet dubia
Copia cœnæ.

Τοῖος Αρης βροτολοιγὸς ἐνὶ πτολέμοισι μέμηνε,

Καὶ τοῖος Παφίην πλῆξεν ἔρωτι θεάν.

The above is a version of a Latin epigram on the famous John duke of Marlborough, by the abbé Salvini, which is as follows:

Haud alio vultu fremuit Mars acer in armis :

Haud alio Cypriam percutit ore deam.

The duke was, it seems, remarkably handsome in his person, to which the second line has reference.

SEPTEM ÆTATES.

PRIMA parit terras ætas; siccatque secunda ;
Evocat Abramum dein tertia; quarta relinquit
Egyptum; templo Solomonis quinta supersit ;
Cyrum sexta timet; lætatur septima Christo.

a

His Tempelmanni numeris descripseris orbem,
2 Cum sex centuriis Judæo millia septem.
Myrias Egypto cessit bis septima pingui.
Myrias adsciscit sibi nonagesima septem
Imperium qua Turcab ferox exercet iniquum.
Undecies binas decadas et millia septem
Sortiture Pelopis tellus quæ nomine gaudet.

d

Myriadas decies septem numerare jubebit
Pastor Arabs: decies octo sibi Persa requirit.
Myriades sibi pulchra duas, duo millia poscit
Parthenope. Novies vult tellus mille Sicana.
*Papa suo regit imperio ter millia quinque.
Cum sex centuriis numerat sex millia Tuscus'.
Centuria Ligures augent duo millia quarta.
Centuriæ octavam decadem-addit Lucca secundæ.

To the above lines, (which are unfinished, and can, therefore, be only offered as a fragment,) in the doctor's manuscript, are prefixed the words “Geographia Metrica." As we are referred, in the first of the verses, to Templeman, for having furnished the numerical computations that are the subject of them, his work has been, accordingly, consulted, the title of which is, a new Survey of the Globe; and which professes to give an accurate mensuration of all the empires, kingdoms, and other divisions thereof, in the square miles that they respectively contain. On comparison of the several numbers in these verses, with those set down by Templeman, it appears that nearly half of them are precisely the same; the rest are not quite so exactly done.-For the convenience of the reader, it has been thought right to subjoin each number, as it stands in Templeman's works, to that in Dr. Johnson's verses which refers to it.

2 In this first article that is versified, there is an accurate conformity in Dr. Johnson's number to Templeman's; who sets down the square miles of Palestine at 7,600.

a The square miles of Egypt are, in Templeman, 140,700.

The whole Turkish empire, in Templeman, is computed at 960,057 square miles.

In the four following articles, the numbers in Templeman and in Johnson's verses are alike.—We find, accordingly, the Morea, in Templeman, to be set down at 7,220 square miles.-Arabia, at 700,000.-Persia, at 800,000.-and Naples, at 22,000.

d Sicily, in Templeman, is put down at 9,400.

• The pope's dominions, at 14,868.

Tuscany, at 6,640.

Genoa, in Templeman, as in Johnson likewise, is set down at 2,400.
Lucca, at 286.

« PrejšnjaNaprej »