Slike strani
PDF
ePub

TERRAM adii nudus, de terra nudus abibo.
Quid labor efficiet? non, nisi nudus, ero.

QUISQUIS adit lectos, elata uxore, secundos,
Naufragus iratas ille retentat aquas.

NATUS eram lacrymans, lacrymans e luce recedo:
Sunt quibus a lacrymis vix vacat ulla dies.
Tale hominum genus est, infirmum, triste, misellum,
Quod mors in cineres solvit, et abdit humo.

FELIX ante alios nullius debitor æris;

Hunc sequitur cœlebs; tertius, orbe, venis.
Nec male res cessit, subito si funere sponsam,
Didatus magna dote, recondis humo.
His sapiens lectis, Epicurum quærere frustra
Quales sint monades, qua fit inane, sinas.

OMNIS vita nimis brevis est felicibus, una
Nox miseris longi temporis instar habet.

Br. 27.

Br. 27.

Br. 29.

OPTARIT quicunque senex sibi longius ævum,
Dignus, qui multa in lustra senescat, erit.
Cum procul est, optat, cum venit, quisque senectam,
Incusat, semper spe meliora videt.

Br. 30.

Br. 31.

Br, 46.

GRATIA ter grata est velox, sin forte moretur,
Gratia vix restat nomine digna suo.

ME, cane vitato, canis excipit alter; eodem
In me animo tellus gignit et unda feras,
Nec mirum; restat lepori conscendere cœlum,
Sidereus tamen hic territat, ecce canis !

SEU prece poscatur, seu non, da, Jupiter, omne,
Magne, bonum; omne malum, et poscentibus, abnue nobis.

TELLURI arboribus ver frondens, sidera coelo,
Græciæ et urbs, urbi est ista propago, decus.

IMPIA facta patrans, homines fortasse latebis,
Non poteris, meditans prava, latere deos.

Br. 55.

Br. 56.

EVI sat novi quam sim brevis; astra tuenti,
Per certas; stabili lege, voluta vices,
Tangitur haud pedibus tellus: conviva deorum
Expleor ambrosiis, exhilarorque cibis.

Br. 60.

Br. 70.

Br. 75.

Br. 75.

ANTIOPE satyrum, Danae aurum, Europa juvencum,
Et cycnum fecit Leda petita, Jovem.

Br. 92.

Br. 96.

QUOD nimium est sit ineptum, hinc, ut dixere priores, Et melli nimio fellis amaror inest.

PUPPE gubernatrix sedisti, audacia, prima
Divitiis acuens aspera corda virum ;
Sola rates struis infidas, et dulcis amorem
Lucri ulciscendum mox nece sola doces.
Aurea secla hominum, quorum spectandus ocellis
E longinquo itidem pontus et orcus erat.

DITESCIS, credo, quid restat? quicquid habebis
In tumulum tecum, morte jubente, trahes?
Divitias cumulas, pereuntes negligis horas;
Incrementa ævi non cumulare potes.

MATER adulantum, prolesque, pecunia, curæ,
Teque frui timor est, teque carere dolor.

ME miserum sors omnis habet; florentibus annis,
Pauper eram, nummis diffluit arca senis;
Queis uti poteram quondam, fortuna negavit,
Queis uti nequeo, nunc mihi præbet, opes.

MNEMOSYNE, ut Sappho, mellita voce, canentem
Audiit, irata est, ne nova musa foret.

Br. 103.

Br. 126.

Br. 126.

Br. 126.

Br. 127.

CUM tacet indoctus, sapientior esse videtur,
Et morbus tegitur, dum premit ora pudor.

NON fortuna sibi te gratum tollit in altum;
At docet, exemplo, vis sibi quanta, tuo.

NUNC huic, nunc aliis cedens, cui farra Menippus
Credit, Achæmenidæ nuper agellus eram.
Quod nulli proprium versat fortuna, putabat
Ille suum stolidus, nunc putat ille suum.

Br. 152.

VIVE tuo ex animo: vario rumore loquetur
De te plebs audax, hic bene, et ille male.

Br. 155.

Br. 162.

Hic, aurum ut reperit, laqueum abjicit; alter ut aurum Non reperit, nectit quem reperit, laqueum.

VITÆ rosa brevis est; properans si carpere nolis,
Quærenti obveniet mox sine flore rubus.

PULICIBUS morsus, restincta lampade, stultus
Exclamat: nunc me cernere desinitis.

Br. 156.

Br. 167.

Br. 168.

Br. 170.

MENODOTUM pinxit Diodorus, et exit imago,
Præter Menodotum, nullius absimilis.

NYCTICORAX cantat lethale; sed ipsa, canenti
Demophilo auscultans, Nycticorax moritur.

HAUD lavit Phido, haud tetigit, mihi febre calenti
In mentem ut venit nominis, interii.

HERMEM deorum nuncium, pennis levem,
Quo rege gaudent Arcades, furem boum,
Hujus palestræ qui vigil custos stetit,
Clam nocte tollit Aulus, et ridens ait:
Præstat magistro sæpe discipulus suo.

QUI jacet hic servus vixit: nunc, lumine cassus,
Dario magno non minus ille potest.

FUNUS Alexandri mentitur fama; fidesque
Si Phoebo, victor nescit obire diem.

Br. 202.

Br. 205.

Br. 210.

Br. 212.

Br. 223.

Br. 227.

Br. 241.

NAUTA, quis hoc jaceat, ne percontere, sepulchro,
Eveniat tantum mitior unda tibi!

« PrejšnjaNaprej »