Slike strani
PDF
ePub

PASSAGES INTERPOLATED IN GROTIUS.

Citation 1. Essay, page 55.

Sacri tonantis hostis, exsul patriæ
Cœlestis adsum; Tartari tristem specum
Fugiens, et atram noctis æternæ plagam.
Hac spe, quod unum maximum fugio malum,
Superos videbo. Fallor? an certe meo
Concussa tellus tota trepidat pondere?

"Quid dico? Tellus? Orcus et pedibus tremit."

Citation 2. Essay, page 58; the whole passage.
"Nam, me judice,

Regnare dignum est ambitu, etsi in Tartaro :
Alto præcesse Tartaro siquidem juvat,

Cœlis quam in ipsis servi obire munera."

Citation 4. Essay, page 61; the whole passage.

"Innominata quæque nominibus suis,

Libet vocare propriis vocabulis."

Citation 5. Essay, page 63.

Terrestris orbis rector! et princeps freti! "Cœli solique soboles; ætherium genus!" Adame! dextram liceat amplecti tuam!

Citation 6. Essay, ibid.

Quod illud animal, tramite obliquo means,
Ad me volutum flexili serpit via ?
Sibila retorquet ora setosum caput

Trifidamque linguam vibrat: oculi ardent duo,

"Carbunculorum luce certantes rubra."

Citation 7. Essay, page 65; the whole passage.

"Nata deo! atque homine sata!

Regina mundi! eademque interitus inscia!

Cunctis colenda!"

Citation 8. Essay, page 66; the whole passage. "Rationis etenim omnino paritas exigit,

Ego bruta quando bestia evasi loquens ;
Ex homine, qualis ante, te fieri deam."

Citation 9. Essay, ibid.

Per sancta thalami sacra, per jus nominis
Quodcumque nostri: sive me natam vocas,
Ex te creatam; sive communi patre

Ortam, sororem ; sive potius conjugem :

[ocr errors]

Cassam, oro, dulci luminis jubare tui”

Ne me relinquas: nunc tuo auxilio est opus.
Cum versa sors est. Unicum lapsæ mihi
Firmamen, unam spem gravi adflictæ malo,
Te mihi reserva, dum licet: mortalium
Ne tota soboles pereat unius nece:

"Tibi nam relicta, quo petam? aut ævum exigam ?"

Citation 10. Essay, page 67; the whole passage.

"Tu namque soli numini contrarius,

Minus es nocivus; ast ego nocentior,

(Adeoque misera magis, quippe miseriæ comes

Origoque scelus est, lurida mater male!)

Deumque læsi scelere, teque, vir! simul."

Citation 11. Essay, page 68; the whole passage.

“Quod comedo, poto, gigno, diris subjacet."

INTERPOLATION IN RAMSAY.
Citation 6. Essay, page 88.

O judex! nova me facies inopinaque terret ;
Me macula turpes, nudæque in corpore sordes,
Et cruciant duris exercita pectora pœnis:
Me ferus horror agit. Mihi non vernantia prata,
Non vitræi fontes, cœli non aurea templa,
Nec sunt grata mihi sub utroque jacentia sole:
Judicis orą dei sic terrent, lancinat ægrum
Sic pectus mihi noxa. O si mî abrumpere vitam,
Et detur pœnam quovis evadere letho!
Ipsa parens utinam mihi tellus ima dehiscat!

Ad piceas trudarque umbras, atque infera regna!
"Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam!"

Montibus aut premar injectis, cœlique ruina!
Ante tuos vultus, tua quam flammantiaque ora
Suspiciam, caput objectem et cœlestibus armis !

INTERPOLATIONS IN STAPHORSTIUS.
Citation 3. Essay, page 104.

Fœdus in humanis fragili quod sanctius ævo!
Firmius et melius, quod magnificentius, ac quam
Conjugii, sponsi sponsæque jugalia sacra!
"Auspice te, fugiens alieni subcuba lecti,
Dira libido hominum tota de gente repulsa est:
Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, et sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit: et quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicere suam distinguere gentem."

Citation 6. Essay, page 109.

Cœlestes animæ! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum!—
Tu quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri !
Tota tui in Domini grates dissolvere laudes!
"Aurora redeunte nova, redeuntibus umbris."
Immensum! augustum! verum! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei! concorsque duorum,
Spiritus! æternas retines, bone rector! habenas,
Per mare, per terras, cœlosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,

"Te primum, et medium, et summum, sed fine carentem,” O`miris mirande modis! ter maxime rerum!

Collustrat terras dum lumine Titan Eoo!

INTERPOLATION IN FOX.

Essay, page 116.

Tu Psychephone

Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio.

Tu Thanate, Martyromastix re et nomine sies.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

INTERPOLATION IN QUINTIANUS.
Essay, page 117.

Mic. Cur huc procaci veneris cursu refer?
Manere si quis in sua potest domo,
Habitare numquam curet alienas domos.
Luc. Quis non, relicta Tartari nigri domo,
Veniret? Illic summa tenebrarum lues,
Ubi pedor ingens redolet extremum situm.
Hic autem amœna regna, et dulcis quies;
Ubi serenus ridet æternum dies.
Mutare facile est pondus immensum levi;
"Summos dolores maximisque gaudiis."

INTERPOLATION IN BEZA.
Essay, page 119.

Stygemque testor, et profunda Tartari,

Nisi impediret livor, et queis prosequor

Odia supremum numen, atque hominum genus,
Pietate motus hinc patris, et hinc filii,

Possem parenti condolere et filio,

66

Quasi exuissem omnem malitiam ex pectore."

INTERPOLATION IN FLETCHER.
Essay, page 124.

Nec tamen æternos obliti (absiste timere)
Umquam animos, fessique ingentes ponimus iras.
Nec fas; non sic deficimus, nec talia tecum
Gessimus, in cœlos olim tua signa secuti.
Est hic, est vitæ et magni contemptor Olympi,
Quique oblatam animus lucis nunc respuat aulam,
Et domiti tantum placeat cui regia cœli.

Ne dubita, numquam fractis hæc pectora, numquam
Deficient animis: prius ille ingentia cœli

For facile, the word volupe was substituted in the Essay.

Atria, desertosque æternæ lucis alumLos
Destituens, Erebum admigret noctemque profundam,
Et Stygiis mutet radiantia lumina flammis.

"In promptu caussa est: superest invicta voluntas,
Immortale odium, vindictæ et sæva cupido."

INTERPOLATIONS IN TAUBMAN.
Essay, page 132.

Tune, ait, imperio regere omnia solus; et una
Filius iste tuus, qui se tibi subjicit ultro,
Ac genibus minor ad terram prosternit, et offert
Nescio quos toties animi servilis honores?
Et tamen æterni proles æterna Jehova
Audit ab ætherea luteaque propagine mundi.
("Scilicet hunc natum dixisti cuncta regentem;
Calitibus regem cunctis, dominumque supremum")
Huic ego sim supplex? ego? quo præstantior alter
Non agit in superis. Mihi jus dabit ille, suum qui
Dat caput alterius sub jus et vincula legum ?
Semideus reget iste polos? reget avia terræ?
Me pressum leviore manu fortuna tenebit?
"Et cogar æternum duplici servire tyranno ?”
Haud ita. Tu solus non polles fortibus ausis.
Non ego sic cecidi, nec sic mea fata premuntur,
Ut nequeam relevare caput, colloque superbum
Excutere imperium. Mihi si mea dextra favebit,
Audeo totius mihi jus promittere mundi.

Essay, page 152.

But

"Throni, dominationes, principatus, virtutes, potestates," is said to be a line borrowed by Milton from the title-page of Heywood's Hierarchy of Angels. there are more words in Heywood's title; and, according to his own arrangement of his subjects, they should be read thus:" Seraphim, cherubim, throni, potestates, angeli, archangeli, principatus, dominationes."

These are my interpolations, minutely traced without any arts of evasion. Whether from the passages that yet remain, any reader will be convinced of my general assertion, and allow, that Milton had recourse for assistance to

« PrejšnjaNaprej »