Slike strani
PDF
ePub

regis, omnia miscens lamentis et ejulatibus. Rex autem in celsiore decumbens cubiculo, et in faciem stratos humi prospiciens, non temperabat sibi a lachrymis. Cruciatu deinde per continuos quinque dies nihil item remittente confectus, vitam finiit."

Septem regni annos illi tribuit Josephus; quatuor sub Caio (demptis videlicet tribus vel quatuor mensibus: neque enim quatuor integros annos in imperio exegit ipse Caius) et tres sub Claudio (tribus itidem aut quatuor mensibus additis:) atque ex annuis reditibus 1200 myriadas percepisse eum addit; neque eas tamen, propter summam ipsius munificentiam, sumptibus ejus suffecisse, sed mutuum præterea pecunias accepisse".

Priusquam evulgaretur regis obitus, Herodes dynasta Chalcidis et Chelcias magister regiæ militiæ conspirantes simul Aristonem miserunt, qui Silam communem amborum inimicum interficeret: quasi hoc a rege mandatum acciperet.

Agrippa superstites fuerunt, filius quidem unus Agrippa, annum agens decimum septimum qui Romæ eo tempore educabatur apud Claudium: filiæ vero tres. Ex quibus Bernice nupta erat Herodi patruo, nata annos sexdecim; reliquæ duæ tum erant virgines. Mariamme decennis, desponsata a patre Julio Archelao Chelciæ filio: et Drucilla sexennis, ab eodem desponsata Epiphani filio Commagenorum regis Antiochi".

Postquam cognitum est excessisse Agrippam, Cæsareæ et Sebastes (urbium ab avo ipsius conditarum) cives convicia infanda jactabant in defunctum; militum quoque vulgus protractas e palatio filiarum statuas unanimiter detulerunt in lupanaria, illisque illudebant modis quos turpe sit eloqui; instructisque per loca publica epulis convivia celebrabant coronis redimiti et unguentis delibuti, libantes interim Charonti, et sibi invicem propinantes præ gaudio quod ex obitu regis conceperant.

[blocks in formation]

Verbi Domini sementis crescebat et multiplicabatur. Barnabas autem et Saulus reversi sunt Hierosolymis, expleto ministerio; simul inde secum Johanne Marco. assumpto3.

Rhodios, quod Romanos in crucem sustulissent, Claudius libertate privavit.

Cum vellet Claudius Agrippam juniorem successorem paterni regni mittere; liberti et amici qui multum apud eum poterant dissuaserunt: negantes tutum, admodum adolescenti et vixdum pueritia egresso tantum regnum committere; cui administrando esset impar, quodque etiam viriles gravare posset humeros. In quo æquum illi visi sunt dicere; licet ipsi revera inhiarent præfecturis illarum regionum, ex quibus possent ditescere. Quo referendum illud Tacitid.

Judææ igitur et totius regni Agrippa (quod primi Herodis, avi sui, regno majus erat) præsidem Claudius Cuspium Fadum misit: defuncto hoc honoris tribuens, ne Marsum inimicum in regnum ejus induceret. Et ante omnia Fado injunxit, ut Cæsarienses et Sebastenos acriter castigaret, propter inflictam regi mortuo injuriam, contumeliasque illatas filiabus ejus adhuc viventibus: alam vero Cæsariensium et Sebastenorum cum quinque illis cohortibus ablegaret in Pontum, illic militaturas; militesque e Romanis legionibus Syriam tuentibus delectos in illorum locum substitueret. Missa tamen postea legatione flexerunt Claudium milites, ut manere eos in Judæa permitteret: qui sequentibus temporibus maximarum calamitatum Judæis fuerunt initium, et seminarium belli exorti Floro præside®.

Amoto etiam Marso in gratiam defuncti amici Agrippa regis, a Claudio in Syriæ præfectura datum esse successorem Cassium Longinum, in libri vigesimi initio scribit Josephus: licet anno abhinc tertio Marsum in Syria adhuc præsidem Tacitus retineat.

Act. cap. 12. ver. 24, 25.
Joseph. antiqu. lib. 19. cap. ult.

• Joseph, antiqu. lib. 19. fin.

Dio, lib. 60. pag. 681. d Histor. lib. 5. cap. 9.

4048. Judæi trans Jordanem fluvium habitantes cum Philadelphensibus contenderunt de Niæ vici finibus referti viris bellicosissimis. Transamnenses autem illi, sine consensu primatum et magistratuum, arma capientes Philadelphensium multos interfecerunt. Quo cognito, Cuspius Fadus vehementer iratus est; quod non expectassent suum judicium, si putabant sibi factam a Philadelphensibus injuriam, sed ita temere ad arma concurrissent. Comprehensis igitur tribus præcipuis seditionis authoribus, vinciri eos mandavit. Horum unum Annibam nomine affecit supplicio: reliquos duos Amaramum et Eleazarum exilio puniit. Nec ita multo post capitis damnavit Tholomæum latronum principem vinctum ad se perductum, qui plurima damna intulerat Idumæis et Arabibus: deditque operam, ut tota Judæa purgaretur a latrociniis1.

Cassius Longinus (vel, juxta Taciti mentem, Vibius Marsus) Syriæ præses, Hierosolyma cum copiis veniens, et Cuspius Fadus Judææ procurator, accitis pontificibus et Hierosolymitanorum primatibus, mandatum Cæsaris eis exposuerunt; ut stolam et reliqua ornamenta summi pontificis in arcem Antoniam deponerent, a Romanis ibi custodienda, quemadmodum ante Vitellii tempora fieri erat solitum. Illi non audentes contradicere, rogabant primum, ut legatos sibi ad Cæsarem liceat mittere, qui ab eo petant sacræ stolæ servandæ jus: deinde, ut expectetur super ea postulatione rescriptum illius. Responsum est permissuros, ut legati mittantur, si prius darentur obsides. Quumque prompte liberos suos dedissent, legati profecti

sunts.

In ecclesia Antiochena prophetæ et doctores erant, Barnabas, et Simeon Niger, et Lucius Cyrenæus, et Manahem qui fuerat una cum Herode tetrarcha educatus, et Saulus. Quibus ministrantibus Domino, et jejunantibus, jussit Spiritus Sanctus, Barnabam et Saulum separari a reliquis ad ministerium prædicandi evangelii. Hi

Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 1.

Joseph. antiqu. lib. 15. cap. ult. et lib. 20. cap. 1.

E

jejunio, precibus et manuum impositione ab Ecclesia Deo commendati, assumpto secum ministro Johanne Marco, Seleuciam venerunt; indeque in Cyprum, Barnabæ patriam, navigaverunt; ubi apud Salaminios primo cœperunt prædicare verbum Dei in synagogis Judæorum1.

Peragrata deinde insula Paphum usque, invenerunt ibi pseudoprophetam Judæum Barjesu, Elymam sive Magum cognominatum: qui Sergium Paulum regionis proconsulem, verbum Dei a Barnaba et Saulo audire desiderantem avertere a fide conabatur. Quem cum Saulus acerrime increpatum cæcitate subito percussisset; proconsul, hoc miraculo et doctrina Domini perculsus, ad fidem est conversus. Atque ab eo tempore Saulus novo Pauli nomine semper invenitur appellatus. Ipse vero et qui cum eo erant provecti Papho, venerunt Pergam Pamphyliæ: ubi Johannes Marcus abscedens ab eis, reversus est Hierosolymam1.

Legati Hierosolymitani, intercedente Agrippa juniore qui tum apud Claudium educabatur, custodia stolæ pontificalis a Vitellio prius concessæ confirmationem obtinuerunt: impetrato hac de re Claudii, tribunitiæ potestatis quintum annum agentis, ad Hierosolymitanorum magistratus rescripto, dato quarto Kalendas Julias Rufo et Pompeio Sylvano suffectis consulibus, in quo gratificari se hic etiam voluisse scripsit Herodi regi Chalcidis et juniori Aristobulo sibi devotissimis*.

Eodem etiam tempore Herodes rex Chalcidis potestatem in templum et sacrum ærarium, jusque eligendorum summorum pontificum, a Claudio impetravit'.

Claudius, quia natali suo defectus solis futurus erat, veritus ne quis inde tumultus existeret, quum alia quoque prodigia quædam accidissent; antequam fieret, scripto publice proposito significavit, non modo futurum id deliquium, et tempus et quantitatem ejus, sed etiam causas ob quas necessario eventurum esset. Natalis vero Clau

h Act. cap. 13. ver. 1-4.

i Id. ibid.

Joseph. antiqu. lib. 15. cap. ult. et lib. 20. cap. 1.
Joseph. antiqu. lib. 20. cap. 1.

m Dio, lib. 60. pag. 682.

dii in Kalendas Augusti incidit"; quo die, duabus fere horis ante meridiem sol quarta diametrii parte defecit.

Herodes rex Chalcidis, amoto Simone Canthara, Josepho Canei (sive Camydis) filio summum pontificatum contulit.

Theudas quidam præstigiator, prophetam se jactans, magnæ vulgi multitudini persuasit, ut assumptis suis facultatibus ipsum ad Jordanem sequerentur: scissurum se verbo fluvium et facilem præbiturum transitum promittens. In hos Judææ procurator Cuspius Fadus turmas immisit equitum: qui ex improviso irruentes multos interemerunt, multos vivos ceperunt, et in his ipsum Theudam, cujus caput abscissum reportarunt Hierosolyma".

4049. Paulus et Barnabas digressi Perga, venerunt Antiochiam Pisidia: et ingressi in synagogam die Sabbati, post lectionem legis et prophetarum a synagogæ præfectis ad loquendum sunt invitati. Ubi egregia a Paulo concione habita, egressos ex Judæorum synagoga Gentes rogaverunt ut eadem sequente Sabbato ipsis exponerent. Solutoque conventu, secuti sunt multi ex Judæis et religiosis proselytis Paulum ac Barnabam: qui alloquentes eos, persuaserunt eis ut permanerent in gratia Dei.

Sequente vero Sabbato urbs prope tota convenit ad audiendum sermonem Dei. Visa autem turba, Judæi repleti invidia, contradicebant iis quæ a Paulo dicebantur. Quorum blasphemiis Paulus et Barnabas commoti, Judæis relictis, solis Gentibus Christum prædicaverunt. Quibus cum lætitia evangelium amplectentibus, crediderunt quotquot erant ordinati ad vitam æternam. Perferebatur autem verbum Domini per totam illam regionem. Unde irritati Judæi, per mulieres religiosas (proselytas portæ Hebræis dictas) et honoratas, ac primos urbis, persecutione in Paulum et Barnabam excitata, ejecerunt eos a finibus suis: qui, excusso pulvere pedum suorum in eos, venerunt Iconium. Discipuli vero replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

Iconii Paulus et Barnabas introeuntes synagogam Judæorum, ita loquebantur, ut crederet Judæorum simul et

[merged small][ocr errors][merged small]
« PrejšnjaNaprej »