Slike strani
PDF
ePub

583

signis etiam et prodigiis, introduxit nos in locum hunc, deditque nobis terram hanc, affluentem lacte et melle." Quibus addantur et illa ad filios Israelis Dei verba: "An1 non ex Ægyptiis, et ex Amoreis, et ex Amonitis, et ex Philistæis, Sidoniis quoque et Amalekitis, et Moabitis opprimentibus vos; quum clamaretis ad me, tum servavi vos e manu eorum?" et Samuelis: "Misit Dominus Jerubbaalem, et Bedanem, et Jephtham, et Samuelem; eripuitque vos e manu hostium vestrorum circumquaque, ita ut habitaretis secure;" ubi manifeste et ipsi, et patres eorum simul comprehenduntur, ut in præsente loco, Exod. cap. XII. ver. 40. In quo si filiorum Israelis nominatione, patres hic excluderentur: nec ipse quidem Israel in horum peregrinantium numero fuisset comprehensus; quem tamen hujus in Ægyptum profectionis principem fuisse nemo dubitat.

Tertio, cum Hebræi casibus careant pronomen ambiguæ hic esse relationis. Unde et in ipsa editione vulgata Latina, Biblia polyglotta Antwerpiana regia, et Jayana Parisiensia hic legunt, "Habitatio autem filiorum Israel, qui manserunt in Ægypto, fuit 430. annorum:" ubi alia ejusdem editionis exemplaria habent, "Habitatio filiorum Israel, QUA manserunt in Ægypto." Quæ posterior relativi pronominis acceptio, xoovoypapíav determinans, mansioni Israelitarum in Ægypto, ipsorum 430. annorum moram assignat; quæ tota parte dimidia brevior fuisse ostendetur. Quod incommodum prior illa explicatio, quam ut aptiorem textus originalis interpretationem, non ut veriorem vulgatæ editionis Latina lectionem proponimus, secum non adfert; роσшжоураpíaν tantum nobis exhibens, sive descriptionem eorum quorum universa Tapоíkηoι, sive peregrinatio, ab anno 76. patris Abrahami cœpta, inde ad egressum ex Ægypto usque, 430. annorum spatio est continuata.

Eam autem Israelitarum descriptionem ab Ægypti tantum incolatu petendam, Moses censuit: quod illa patrum

i Judic. cap. 10. ver. 11, 12.

k 1 Sam. cap. 12. ver. 11.

in Chananæa peregrinatio et paucorum hominum extiterit, et interrupta fuerit aliquoties, et minus in oculos hominum incurrerit; "Cum' essent ipsi numero modici, paucissimi et inquilini in ea, et pertransirent de gente in gentem, et de regno ad populum alterum;" hæc vero filiorum, in Ægypto ingentem hominum multitudinem complexa, stabilis fuerit et apud omnes gentes celebratissima. Nam habitatio Hebræorum in Ægypto, tribus rebus fuit valde insignita et nobilitata: ut a Pereriom hic est annotatum. Primum enim Joseph eo tempore summo cum imperio universam Ægyptum per octoginta annos gubernavit, et eo tempore magna in prosperitate fuerunt Hebræi. Deinde, post mortem Josephi, perinsignis et admiranda fuit. multiplicatio Hebræorum, licet laboriosissima servitute afflictarentur ab Ægyptiis. Denique, liberationem eorum, atque exitum ex Ægypto, tot et tanta tunc facta prodigia, valde memorabilem et admirabilem reddide

runt.

Thomas Stapletonus in Antidotis suis apostolicis, ad Act. cap. VII. ver. 6. quiritatur: "Omnes horum temporum hæreticos, Rabbinorum potius calculo, quam apertæ Scripturæ subscribere, circa annorum numerum quibus filii Israel in Ægypto versabantur;" quos per totos 430. annos ibi versatos fuisse, ille asserit.

In cujus sententiæ rejectione, cum omnibus horum temporum, quos illi appellare libuit, hæreticis, omnes propemodum omnium temporum scriptores Catholicos consentire convenisset: si vel veritatis inquisitioni ipse studuisset, vel Lyranum saltem suum, in præsentem Exodi locum sic scribentem, consuluisset: "Manifestum est, non mansisse in Ægypto Hebræos quadringentis triginta annis. Sed iste numerus annorum incepit, secundum doctores CATHOLICOS, ab eo tempore, quo Abram ex Mesopotamia primum venit in terram Chanaan; in qua ipse et filii ejus habitaverunt tanquam peregrini usque ad descensum in Ægyptum." Sed Stapletonus Genebrardum magistrum

1 Psal. 105. ver. 12, 13.

Perer. in Exod. cap. 12. disput. 9. num. 116.

hic sequi maluit: quem absque ullo vel magistro vel suffragatore, opinionem initio evulgare fuisse ausum, ipsummet hisce verbis profitentem potuisset animadvertere : "Cummista in primis editionibus annotabam, carebam quidem Latino, aut Græco suffragatore: at postea reperi Augustinum Eugubinum in cap. XII. Exodi, in ea versari sententia." Quum tamen tum aliorum veterum, ex Augustini quæstione quadragesima septima in Exodum; tum antiquissimi Theophili Antiocheni, in libro tertio ad Autolycum, et Clementis etiam Alexandrini, ut videtur, in libro primo Stromatum fuisse sententiam comperimus.

Verum ab Abrahami in Chananæam et non a Jacobi in Ægyptum migratione, 430. annorum exordium esse capiendum ostendunt argumenta: quorum

Primum (non ab Hebræis solum, in Seder Olam Rabba, capite tertio, et in commentariis ad Geneseos cap. XV. et Exodi cap. XII. sed etiam a nostris, Augustino, quæstione 47. in Exodum, Sedulio in Galat. cap. III. Beda in libro de sex ætatibus mundi, et aliis productum) est hujusmodi. Kohath sive Caath, filius Levi, cum avo suo Jacobo descendit in Egyptum". Hujus vitæ anni fuerunt 133. filii vero ejus Amrami anni 137. filius Amrami Moses 80. fuit annorum, quum liberandi essent Israelitæ a servitute Ægyptiaca. Hi omnes anni simul juncti, 350. tantum summam conficiunt, ex qua detrahendi etiam anni sunt, tum quos Caath post natum Amramum, tum quos Amramus egit post natum Mosem; simul cum iis etiam quos ante descensum in Ægyptum exegit ipse Caath: ne iidem anni bis numeren

tur.

Ex quibus manifeste colligitur, commorationem Israelitarum in Ægypto annorum 430. esse non potuisse. Duo quidem contra opponit Genebrardus: sed quæ Thaddæo Duno sectatori suo adeo non satisfecerunt, ut agnoverit restare hic "difficultatem longe maximam et forte insuperabilem." Oppositiones tamen illas, quales sunt, non tacebimus; sed Benedicti Pererii responsionibus comitatas, hic subjiciemus.

m Genebrard. Chronogr. lib. 1.

o Exod. cap. 6. ver. 18. 20.

n Gen. cap. 46. ver. 11.
P Ibid. cap. 7. ver. 7.

4 Dun. de peregrinat. filior. Israel in Ægypto, grad. 34.

Ait primo, cum dicitur, annos vitæ Amram fuisse 137. non esse intelligendum hoc de omnibus annis totius vitæ ejus; sed de annis vitæ, quam agebat' cum amisit patrem, aut cum genuit filios: "At quis non videt," inquit Pererius, "istud interpretamentum violentum esse et contrarium consuetudini loquendi Scripturæ ? Cum enim ea recenset annos vitæ alicujus simpliciter et præcise, ut facit in commemorando annos vitæ Caath et Amram, haud dubie loquitur de totius vitæ annis: cujus rei tot sunt exempla in sacris libris, et ita passim obvia, ut legenti ea perspicuum et indubitatum futurum sit quod dixi." Sic Pererius. Duo vero Torniellus hic opponit: primo, non esse sufficientem ejus responsionem.

Ait secundo Genebrardus, inter Caath et Amram, et inter Amram et Mosem, intervenisse alias personas prætermissas in libro Exodi: sicut Matthæus, in describendo genealogiam Salvatoris, dicens quod Joram genuit Oziam, intermisit tres reges intermedios, Ochoziam, et Joas, et Amasiam. Sed id profecto gratis ab eo esse dictum, recte respondet Pererius. "Nulla enim," inquit, "ratione ostendi potest, fuisse intermedios aliquos homines inter Caath et Amram, vel inter Amram et Mosem. Ubicumque enim Scriptura istam progeniem Levi recenset, semper facit ipsum Amram proxime succedere ipsi Caath, et Mosem et Aaron ipsi Amram. Tres autem illos reges prætermissos fuisse a Matthæo, propterea vere dicitur, quia liquido id constat ex libris Regum, et ex libris Paralypomenon; in quibus libris Regum illorum scripta est historia." Ita Pererius. Et vero (ut de Josepho', Mosem ab Abrahamo septimum numerante, nihil dicamus) ipsum Mosem, aut quis avus suus fuisset ignorare potuisse, aut si sciret, in genealogia sua præterire nomen ejus voluisse, quis animum ut credat poterit inducere? Quos scopulos Abrahamus Frisius, Jacobus Auzolæus, et Nicolaus Abramus ut devitarent, Cahathum in Ægypto fuisse natum, dicere maluerunt: in eorum decedendo sententiam qui contra ex

[blocks in formation]

pressa Mosis verba contendunt, "non omnes qui Geneseos cap. XLVI. recensentur, jam natos fuisse, cum Jacob in Ægyptum descenderet;" de qua in capite decimo pluribus a nobis erit agendum.

Secundum argumentum a generatione Jochebedæ matris Mosis deducitur, quæ ipsius patriarchæ Levi fuit filia. Unde in Exodi cap. VI. ver. 2. Amram uxorem accepisse dicitur Jochebedam " amitam suam :" R. Salomo Jarchi, Abulensis, Cajetanus, Pagninus, Steuchius, Lipomanus, Driedo, Oleaster, recte sunt interpretati. Licet enim editio vulgata Latina patruelem, et Græca σε θυγατέρα τοῦ ἀδελφοῦ αὐτοῦ, filiam fratris sui," hic reddat priorem tamen explicationem præferendam esse, ipipsius Mosis verba illa ostendunt: "Nomen uxoris Amrami Jochebeda filia Levi, quum ipsam Levi in Ægypto peperit" mater illius: hoc enim subaudiendum foemininum il

,simulque evincit אשר ילדה אתה ללוי,lud verbum indicat

frustra vim loci hujus eludere Salianum" et Bonfrerium fuisse conatos, dicendo eodem modo Jochebedam dictam fuisse filiam Levi, quo Ephraim et Manasses dicuntur filii Jacob, Christus Dominus filius David, omnes Levitæ filii Levi, et Elizabeth' una de filiabus Aaron. Porro ex annis 137. quos vixit Levi, juxta nostras rationes in Ægypto acti sunt 87. juxta aliorum 93. circiter. Anni 93. juncti annis 80. quos tempore Exodi agebat Moses, efficiunt 173. qui a 430. subducti 257. relinquunt: quot saltem annorum, admissa Genebrardi sententia, Jochebedam esse oporteret, quo tempore Mosem peperit; etiamsi ipso 137. Levi patris anno genitum fuisse poneremus: quum juxta nostram chronologiam, Jochebedam annos centum natus gignere potuisset Levi, ætate minor quam Jacobus pater, quum suscepit Benjaminem: Jochebeda 85. annorum, quum Mosem peperit.

Tertium argumentum suppeditat ætatis Hesronis consi

u Num. cap. 26. ver. 59.

w Salian. ann. mundi, 2452. num. 3.

* Bonfrer. in Exod. cap. 6. ver. 20.

y Luc. cap. 1. ver. 17.

a Exod. cap. 7. ver. 7.

7 Exod. cap. 6. ver. 16.

« PrejšnjaNaprej »