consideratio, quem infantem cum Jacobo in Ægyptum fuisse deductum in capite decimo ostendemus: ille sexagenarius duxit filiam Machiris filii Manassis, quæ Segubum illi peperit, cujus filium Jairem, anno 40. post exodum, villas Bashanis, et regionem occupavisse ex Mose constat. Unde consequitur, ex nostra etiam hypothesi, quæ moram Israelitarum in Ægypto constituit, plures quam 404. essent illi adscribendi. Quartum argumentum ex genealogia seditiosorum, Coræ, Dathanis, et Abirami est desumptum : quorum avos cum Jacobo in Ægyptum descendisse, ex Geneseos cap. XLVI. ver. 9. 11. liquet. Ut enim Cahath Levi filius de Amrano Mosem; ita et ex Izhare nepotem habuit contradictorem illius Coram; similique modo, Rubenis filius Pallu ex Eliabo nepotes suscepit Coræ satellites, Dathanem et Abiramumd. Quæ unius tantum progeniei, inter descendentes in Ægyptum, et a terra in deserto absorptos, interpositio, manifestum facit moræ in Ægypto annos 430. tribui omnino non posse. Quintum argumentum, a paraphrastica verborum Mosis explicatione est petitum, quæ in Græcis Bibliise ita sese habet. “ Ἡ δὲ παροίκησις τῶν υἱῶν Ἰσραὴλ, ἣν παρῴκησαν ἐν γῇ Αἰγύπτου, καὶ ἐν γῇ Χαναὰν, αὐτοὶ καὶ οἱ πατέρες αὐτῶν, ἔτη τετρακόσια τριάKOVTα. Peregrinatio filiorum Israel, qua peregrinati sunt in terra Ægypti, et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, quadringenti triginta anni," ubi illud, "ávroì kai oi πατέρες αὐτῶν, ipsi et patres eorum,” in Romano τῶν Septuaginta codice, librarii vitio, desideratur: quod tamen in Alexandrino nostro, non minoris antiquitatis exemplare, ut et in editione Complutensi et Aldina, atque aliis omnibus, ex Romana non expressis, eodem hic modo legitur, quo ab Eusebio in Chronico, Quinto Julio Hilarione in libello de mundi duratione, Augustino quæstione quadragesima septima in Exodum, Sedulio in Galat. cap. III. et veterum aliis habetur etiam citatum. Sed et ipsis b 1 Chron. cap. 2. ver. 21. Num. cap. 32. ver. 41. Deuter. cap. 3. ver. 14. d Num. cap. 16. ver. 1. et cap. 26. ver. 8, 9. Exod. cap. 12. ver. 40. apostolorum temporibus Dositheus, alia Pentateuchi loca quamplurima, sic et præsens hoc ex Græca editione similiter interpolatum Samaritis suis tradidit. " avidi ישראל ואבות אשר ישט בארץ כוען ובארץ מצרים שלשים Peregrinatio autem filiorum Israel שנה וארבע מאות שנה et patrum eorum, qua commorati sunt in terra Chanaan et in terra Ægypti, fuit quadringentorum et triginta annorum." Ex his liquet, quantum Nicolaus Abramus operam hic luserit, dum ex illa unius Romani codicis ab aliis discrepantia "conjecturam propemodum certam duci posse" existimat, non modo, avroì kaì oi πaréρeç avτwv, quod solum, properantis librarii vitio, a Romano exemplari aberat, sed etiam, "kai iv y Xavaàv, aliud esse nihil quam glossema, quod initio margini adscriptum, lapsu temporis in contextum irrepserit; aut certe plagulam quandam ex translationibus assutam:" quod posterius, non minus inani opera, ex Hieronymi in librum Paralipomenon præfatione adstruere ille nititur: in qua, "Origenes dicitur in editione Septuaginta interpretum Theodotionis editionem miscuisse, asteriscis videlicet designans quæ minus fuerant, virgulis quæ ex superfluo videbantur apposita ;" indeque, "in ecclesiis legi quod Septuaginta nescierunt:" quum ea, quæ ex Theodotione sub asteriscis ab Origene fuerunt addita, in Hebræo textu reperta fuisse constet: ideoque ad illa, καὶ ἐν γῇ χαναὰν, αὐτοὶ καὶ οἱ πατέρες αὐτῶν, ut in Septuaginta non in Hebræo extantia, obelum sive virgulam ab eo fuisse oppositam, dubitare non liceat. Neque quicquam nos lædit, quod ab eodem Abramo adjicitur : "illos ipsos, qui Septuaginta seniorum authoritatem plenis buccis hic opponunt: antequam ad duodecimum Exodi caput pervenirent, jam vicies a Græcorum interpretum authoritate discessisse." Non enim, si Græci interpretes, quicumque illi fuerint, quum textui originali aperte contradicunt, deserendi sunt; idcirco in Exodi cap. XII. audiendi non sunt, ubi eandem fere Mosis sententiam paraphrasi sua exhibent, quam cæteri Hebræi, qui eorum f Bonfrer. in Exod. cap. 7. interpretationem a textu originali dissidentem nihili faciunt, sunt amplexi. 66 Sextum argumentum ab insigni illo testimonio beati Pauli, Galat. cap. III. ver. 17. est desumptum: “Toūro δὲ λέγω, διαθήκην προκεκυρωμένην ὑπὸ τοῦ θεοῦ εἰς χριστὸν, ὁ μετὰ ἔτη τετρακόσια καὶ τριάκοντα γεγονὼς νόμος οὐκ ἀκυροῖ, εἰς τὸ καταργῆσαι τὴν ἐπαγγελίαν. Hoc autem dico pactionem a Deo prius sancitam, respicientem in Christum, quæ post quadringentos et triginta annos extitit, irritam non facit, ut evanidam reddat illam promissionem." Ubi a promissione facta Abrahamo, de benedicendis in ipso omnibus tribubus terræ, usque ad legem, datam post egressionem Israelitarum ex Egypto mense tertio, annos 430. apostolus dinumerat. Unde ad anni Abrahami 76. exordium, annotat Eusebius in Chronico: "Primus annus repromissionis Dei ad Abraham : a quo, usque ad Moysen, et egressum gentis Hebræorum ex Ægypto, supputantur anni 430. quorum meminit Paulus." Et cum eo Augustinus : eo Augustinus: "Computantur ab anno septuagesimo et quinto Abrahæ, quando ad eum facta est prima promissio, usque ad exitum Israel ex Ægypto, 430. anni: quorum apostolus meminit," et quæst. 47. in Exod. "Ex illa vocatione qua vocatus est Abraham et credidit Deo, post 430. annos factam legem dicit apostolus: non ex eo tempore, quo Jacob intravit in Ægyptum." Atqui, si Genebrardum hic audire volumus nos, in Pauli verbis illud post "non refertur ad promissionem Abrahæ, sed ad legem quæ data est post 430. annos quam Hebræi venerant in Ægyptum, quasi dicat Paulus: Lex quæ post 430. annos facta legitur, Exodi capite XII. testamentum Dei, prius Abrahæ factum, non potest irritum facere." Cui bene respondet Pererius', robur argumentationis Paulinæ pendere a tempore promissionis Abrahæ, non autem a tempore habitationis Hebræorum in Gen. cap. 12. ver. 3. cum Galat. cap. 3. ver. 8. 14. Exod. cap. 19. ver. 1. 16. Lib. 19. de civitate Dei cap. 24. i Perer. in Exod. cap. 12. disput. 19. Ægypto, cujus nempe nec ullam ibi significationem facit Paulus; nec ea juvat consilium et propositum Pauli. Sic enim illum argumentari." Deus Abrahæ promisit fore, ut in semine ejus, hoc est, in Christo, benedicerentur omnes gentes; quæ promissio facta est 430. annis priusquam daretur lex: nec lex tanto post data infirmare atque irritam facere potuit promissionem illam Dei. Ergo benedictio, et salus omnium gentium, non a lege, sed a Christo speranda et petenda est." Vide et Torniellum, ad annum mundi 2329. num. 15. At nihil prohibere hic, objectat Nicolaus Abramusi, "ut Paulum dicamus argumentari ad hominem, ut loquuntur, et scribentem ad Galatas, non ex sua, sed ex eorum sententia, et ex Septuaginta seniorum codicibus, prout usu publico viritim terebantur, hunc annorum numerum protulisse." Sed si revera credidit Nicolaus glossema illud, de quo dixerat, apostolorum tempore in editione Septuaginta seniorum fuisse receptum : qua rationis specie suspicari potuit, ex Theodotionis interpretatione illud ab Origene ipsorum editioni fuisse assutum, quum eorum utrumque post apostolorum tempora vixisse nemo nesciat. Et si Paulus credidisset cum Nicolao, inter promissionem et legem, 645. annorum spatium intercessisse; nulla secundum hominem argumentandi ratio requirebat, ut minorem ille numerum exprimeret: quum vi argumenti ipsius nihil decederet, si multis annis ante legem promulgatam, Abrahamo promissionem fuisse factam, indefinite pronunciasset. Itaque huic refugio non satis confisus Jesuita, ad alterum hoc recurrendum sibi putavit. Nonk "ait apostolus annis 430. post promissiones dictas Abrahamo, latam esse legem, sed post testamentum confirmatum a Deo. Confirmari porro dicitur non cum primis veluti lineis informatur, promittitur, aut etiam primo conditur; sed cum informatum et conditum antea fuerat, iterata testatoris voluntate renovatur." Postremam vero testamenti confirmationem, quæ, priusquam Deus Mosi loqueretur, Abram. in Pharo. cap. 15. * Ibid. cap. 14. narratur facta patriarchis, eam promissionem fuisse affirmat, quæ Jacobo in Egyptum profecturo, hisce verbis facta fuisse legitur: Ego descendam tecum, et inde adducam te huc repertentem." Quum, simul cum illa quæ immediate præcesserat, "In gentem magnam ponam te." Ibi Regenerus Barelius, vel quicunque fuit author Problematum harmoniæ chronologica in GenesimTM, affirmat esse "omnium promissionum tribus patriarchis factarum complementum : et quicquid priores omnes sigillatim, id hanc simul uno.complexu conjunctim comprehendisse." Cui aliud nihil opponere hic fuerit opus, quam quod ab ipso Nicolao Abramo postea habetur objectum. Loquitur enim apostolus, ut ille bene observat, non de qualibet promissione, sed de promissione quæ in omnes gentes redundarit "ut in Gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu; ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem." quum in pollicitationibus Jacobo in Ægyptum cum tota familia migranti factis, ne verbum quidem appareat, quod secundum literam videri possit ad vocationem et benedictionem omnium gentium pertinere. Recte igitur omnino statuit Dionysius Petavius; "Paulump manifeste de prima illa ¿πayyɛλíą loqui, quæ anno Abraami 75. facta est: quæ et apud patres, et chronologos celeberrima est; uti ex Eusebii chronico liquet, qui ab ea sæpius titulum ducit annorum." Cujus sententiam ita hic oppugnat Nicolaus noster, ut falsa nixus hypothesi, in ipsum apostolum cudat hanc fabam; quem, argumenti sui vim, in longinquitate temporis inter confirmatum a Deo testamentum legemque latam intercepti ponentem, "loqui debuisse ait, non de prima illa promissione, sed de postrema et novissima, conditione sive confirmatione testamenti. Alioquin,” inquit, "parum solide et sophistice procederet, pessime ratiocinaretur, et ne secundum hominem quidem, id est, humano more, loqueretur. Testa Genes. cap. 46. ver. 4. "Abram. num. 7. cap. 26. P Petav. de doctr. temp. lib. 9. cap. 24. 4 Abram. num. 7. cap. 16. m Dissert. 4. num. 21. et 25. |