Slike strani
PDF
ePub

mentum enim ab ea testatoria voluntate vim habet, quæ postrema innotuit, unde et suprema voluntas dicitur: et quidem inter homines, ut notat apostolus, ad Hebræos cap. IX. ver. 16. testamentum in mortuis confirmatum est; alioquin non valet dum vixit qui relatus est." Quasi vero Sialnκns vocabulum, quod a vulgato Latino interprete testamentum reddi solet, supremam testatoris voluntatem semper denotaret; et non frequentiori usu na Hebraico responderet, quod Septuaginta, quorum loquendi genere uti solent apostoli, Stankηv, Aquila vero et Symmachus σvvýkηv, id est, pactum, interpretati sunt. Et in loco quidem ad Hebræos, ubi de Christo, sua morte novum fœdus nobis sanciente, agitur, restrictior illa vocis significatio locum habet: sed generalior illa altera in præsenti ad Galatas loco, ubi de Dei Patris promissione agitur, in quo primæ et supremæ voluntatis nullum admitti potest discrimen. Per διαθήκην igitur προκεκυρωμένην ὑπὸ τοῦ Oɛou, nihil aliud intellexit apostolus, quam pactum illud gratuitum quod cum Abrahamo Deus primum iniit, atque ineundo sancivit, ratumque et authenticum effecit; subsequentibus ejusdem repetitionibus nihil amplioris authoritatis primævæ promissioni adjicientibus.

Sed objicit rursum Nicolaus, apostolum "aperte testamenti confirmationem ab illa prima promissione discriminare: nam si idem est confirmatum testamentum quod promissio, ridicula erit," inquit ille," inepta, et putide redundans oratio. Quis enim nisi plane balbutiens ita loqueretur? Lex non irritum facit testamentum confirmatum a Deo, ad irritandum testamentum a Deo confirmatum; vel, Lex non evacuat promissionem, ad evacuandam promissionem." Et istas sane Nicolai locutiones, eadem iisdem verbis plusquam putide iterantes, plane nugatorias esse facile concedimus: cum in eo quo utitur apostolus loquendi modo, posterius membrum prioris explicationem contineat; et simplicem Dei promissionem, pro pactione satis in se authentica habendam esse, non edoceat.

Loco Exodi, cujus genuinam explicationem hactenus tutati sumus, affinis est prædictio illa Abrahamo a Deo

VOL. XI.

UU

facta: "Scito" prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti et affligent eos quadringentis annis." Ubi per "terram non suam" Genebrardus Ægyptum intelligit, in qua Abrahami posteros peregrinatos fuisse per annos 430. existimat; rotunda 470. annorum summa, fractis numeris prætermissis, hic expressos. Sensit idem et Stapletonus: de quo, in commentariis ad dictum Actorum locum, Johannes Lorinus: "Gravius hallucinatur quam cæteri Stapletonus, in Antidotis ad hunc locum Actuum, volens totos quadringentos annos consumptos esse in Egyptiaca habitatione, atque etiam afflictione. Non fuit opus valentibus antidoto, aut si quo modo hac in re male hæretici valerent, non laborarent morbo hæresis: cum citra fidei periculum hujusmodi res varie a Catholicis discutiantur." Alphonsus Cumiranus, ab eodem Lorino ibidem productus, adhuc ineptius, annos quidem 430. a promissione Abrahamo facta accepit, 400. vero ab ingressu Jacobi in Ægyptum; quem tamen 115. annis ipsa morte Abrahami posteriorem fuisse constat. Author Problematum harmoniæ chronologicæ, in dissertatione illa quarta, numero tertio, Israelitarum commorationi in terra Ægypti annos 430. cum Genebrardo et Stapletono tribuens, 400. durissimæ servitutis et afflictionis eorum annos a morte Levis inchoat, et ad tempus quo deletis septem gentibus plenarie terram Chananis hæreditate illi possederunt, extendit.

Sed longe major et sanior chronologorum pars, per " terram non suam" tum Chananæam tum Ægyptum hic designari asserit: et 400. hosce annos a primis Isaaci annis incipit, in quo benedictum Abrahami semen vocari cœptum est; ita ut intra illud spatium totius etiam peregrinationis, non servitutis tantum et afflictionis, quæ in extremis illius annis contigit, tempus complectatur. In his enim verbis, ut tum ab aliis, tum a Pererio est observatum, tria" continentur, quorum unum est peregrinatio se

Genes. cap. 15. ver. 13. Act. cap. 7. ver. 6.

P Cumiran. tom. 1. conciliat. 22.

9 Exod. cap. 6. ver. 16.

r Genes. cap. 21. ver. 12. Rom. cap. 9. ver. 7. Hebr. cap. 11. ver. 20. • Perer. in Exod. cap. 1. disput. 6. num. 29.

minis Abrahæ in terra non sua, alterum servitus, tertium afflictio. Tempus itaque illorum 400. annorum non competit in quodlibet illorum trium disjuncte ac separatim, sed in tria illa conjuncte; quod illa tria eventura essent et complenda intra spatium 400. annorum. Ergo sensus illorum verborum Domini ad Abraham, hic est. Semen tuum, priusquam veniat ad possidendum terram Chanaam, tibi et illi promissam, transiget 400. annos: in quo temporis spatio, et peregrinabitur in terra aliena, et aliquamdíu etiam dura servitute affligetur.'

[ocr errors]

Quod vero hic Abrami semen peregrinaturum fuisse dicitur 5 y in terra non sibi," vel sua, ut in editione vulgata Latina rectissime est expressum, id de

66

[ocr errors]

W

terra non ipsis debita, non promissa, non destinata,” accipi vult Nicolaus Abramus; ne Chananæa sub ea comprehendi posse putetur, quum simplicissimo ac maxime germano sensu in vulgata Græca Mosis versione, "In terra non propria; iv y ouк idia," in novo Testamento “¿vy ảλλorpía in terra aliena,” illud habeatur expositum. Ubi in primis observandum recte notavit Eustathius: "ör οὐκ εἶπεν ἐν Αἰγύπτῳ ἀλλ' ἐν γῇ ἀλλοτρίᾳ πάροικον ἔσται τὸ σπέρμα τοῦ ̓Αβραὰμ, quod non dixerit in Egypto, sed in terra aliena peregrinum erit semen Abrahæ: Αλλοτρία δὲ ὑπῆρχε καὶ ἡ Χαναναία γῆ, ἣν παρῴκησεν ὁ Ἰσαὰκ σπέρμα Toй 'Aẞpaàμ. Aliena autem fuit terra Chanaan; quam incolebat Isaac semen Abrahæ."

At Nicolaus contra hic objicit: "Cum Deus posteris Abrahami terram Chanaan promisisset, jamque illi, si nondum jus in re, ut loquuntur, saltem jus ad rem suo tempore possidendam haberent; terram Chanaan magis eorum dici potuisse, quam non eorum;" verbisque illis Dei ad Jacobum, "Revertere in terram patrum tuorum," rem totam confectam putat: conclusione hac inde deducta chronologis insultans: "Igitur Dei judicio terra Chanaan Abrahæ et seminis ejus fuit; chronologo

Perer. in Exod. cap. 12.

"Act. cap. 7. ver. 6.

w V. Economen. in Act. cap. 7. ver. 6. et Caten. Græc. in Genes. cap. 15. * Gen. cap. 31. ver. 3.

rum interpretatione non fuit." Verum mentem suam satis explicavit idem ipse Deus quum patribus illis daturum se dixit "terram Chanaanis, terram peregrinationum ipsorum, in qua peregrinabantur." Quomodo et Isaac filio Jacobo optavit, "Ut hæreditario jure possideret terram peregrinationum suarum quam Deus dedit Abrahamo." Similiterque de Jacobo et Esauo legimus, quum utrumque, ob armentorum multitudinem, terra peregrinationum ipsorum capere non posset, Esauum quidem, sive Edomum, cum tota sua familia in monte Seir habitavisse, quæ regio deinceps terra possessionis Edomæorum fuerit habita; Jacobum vero habitavisse "in" terra peregrinationis patris sui, in terra Chanaan;" quæ in Chananæorum respectu possessionis et koos, ita et Jacobia et reliquorum Hebræorum terra fuit, respectu incolatus et rapouknows. Quamobrem et apostolus in Hebr. cap. XI. ver. 8. scribens. “ Πίστει καλούμενος ̓Αβραὰμ ὑπήκουσεν ἐξελθεῖν εἰς τὸν τό που ὃν ἔμελλε λαβεῖν εἰς κληρονομίαν. Per fidem vocatus Abraham auscultavit, ut exiret ad locum illum quem accepturus erat in hæreditatem:" cum illo tamen "jure ad rem suo tempore possidendam," consistere potuisse præsentem" peregrinationem in terra aliena," statim ostendit; in versu proxime sequente de eodem subjiciens: “ πίστει παρῴκησεν εἰς τὴν γὴν τῆς ἐπαγγελίας ὡς ἀλλοτρίαν ἐν σκηναῖς κατοικήσας μετὰ Ἰσαὰκ καὶ Ἰακὼβ τῶν συγκλη ρονόμων ἐπαγγελίας τῆς αὐτῆς. Per fidem peregrinatus est in terra promissionis ut aliena, in tabernaculis habitans cum Isaac et Jacob cohæredibus ejusdem promissionis." Ut dubitare nemini jam liceat, Isaac, et ejus posteris in Chananæa commorantibus, divini illa verba oraculi Abrahamo facti, convenire posse: "öri čσTai тò σпéqμа avrov ὅτι ἔσται τὸ σπέρμα παροικὸν ἐν γῇ ἀλλοτρίᾳ. Quod semen illius peregrinum futurum esset in terra aliena."

Sed et hoc præterea a Nicolao objicitur: "De illa terra loquitur duntaxat Deus, de qua post servitutem egressi

Exod. cap. 6. ver. 4.

Gen. cap. 28. ver. 4.

z Gen. cap. 36. ver. 7, 8. 43. et cap. 37. ver. 1.

a Genes. cap. 30. ver. 25.

b Ibid. cap. 40. ver. 15.

sunt cum magna substantia." Nos vero ut ex Ægypto, non e Chananæa, ita eos fuisse egressos, facile concedimus: ita quod pro confesso hic ab eo sumitur, de illa terra duntaxat loqui Deum, unde illi ita sunt egressi, plane pernegamus. Quod in Chananæam deinde illi tendebant, ex illis oraculi verbis probat: "Generatione autem quarta revertentur HUC:" concluditque," ut egres"ut sum ab ingressu, profectionem a reditu, sic Ægyptum (non eorum terram) a Chananæa (eorum terra) distingui." Atqui status peregrinationis seminis Abrahæ hic prædictus, a statu servitutis et afflictionis distinguendus primum fuerat, et prior ad Chananæam æque ac Ægyptum, posterior ad solam Ægypti terram referendus. Licet enim in posteriore hoc statu, "Egressum ab ingressu, profectionem a reditu, Ægyptum a Chananæa," distinguendam esse libenter agnoscamus: nihil tamen id obstat quo minus in priore, seminis " peregrinationi in terra non sua" Chananæam et Ægyptum conjunctim assignare valeamus.

Ad Achjoris denique Ammonitæ verba, de Hebræis in Ægypto per annos 400. tantopere multiplicatis, quæ ex libri Judithæ capite V. ver. 9. tam multis ab eo urgentur, breviter respondemus: in Græco non haberi, et a Chaldaico editore, ex loco Genes. cap. XV. minus attente considerato, fuisse adjecta; eodem modo quo a Josephod, iidem 400. annorum spatio vexati fuisse dicuntur, quos tamen in proxime insequente capitulo 215. tantum annorum moram ibi fecisse, idem ipse comperit. Vide apud Torniellum plura, ad annum mundi 2329. num. 17.

Et hactenus quidem Nicolaus pro Genebrardo suo strenue depugnavit: sed tandem illum deserens®, ad Thaddæi Duni castra transit, qui 400. annorum initium non a descensu Jacobi, sed a venditione et abductione Josephi in Ægyptorum, deducit: quo tempore promissionem illam Genes. cap. XXXV. ver. 11. 12. uterque

c Nicola. in Gen. cap. 20.

e Nicola. in Gen. cap. 24. et 3. sequent. Egypto, grad. 21.

d Libro secundo Antiqu. cap. 5. Deinde peregrinat. filior. Isr. in

« PrejšnjaNaprej »