Slike strani
PDF
ePub

Jacobo factam fuisse affirmat; et consummatam fuisse promissionis confirmationem, a Paulo commemoratam existimat: "Ego sum Deus omnipotens : Cresce et multiplicare. Gens et coetus gentium erit ex te: et reges e lumbis tuis egredientur. Et terram quam dedi Abrahamo et Isaaco, tibi dabo eam: et semini tuo post te dabo terram hanc." Verum hanc promissionem ante nativitatem Benjaminis dictam fuisse constat : quam ipsam aliquot annis venditione Josephi fuisse priorem, in capite decimo postea videbimus. Et si eo quo illi volunt tempore dicta ei fuisset; ad locum tamen apostoli nihil omnino facerent, quæ de promissione, non Jacobo, sed Abrahamo edita, locutum fuisse constat. Tichonius Donatista, in regula quinta, annorum illorum 430. exordium a regno, ut ille appellat, sive proregia dignitate Josephi arcessit: cujus annis 80. exactis, servitutem et afflictionem Israelitarum cœpisse putat, et per 350. annos duravisse; quos Deuse synecdochice 400. dixerit. Sed quia tam hæc quam Thaddai Duni opinio, iisdem quibus illa Genebrardi refellitur argumentis; ulteriore utriusque examine lectorem fatigare noluimus.

e Genes. cap. 15. ver. 13.

END OF THE ELEVENTH VOLUME.

ANNALIUM

PARS POSTERIOR,

IN QUA,

PRÆTER MACCABAICAM

IN consequence of the illness of the Editor, the Titlepage of Vol. IX. was inadvertently reprinted for Vol. X. The proper Title-page is now given.

JACOBO USSERIO ARMACHANO

DIGESTORE.

LONDINI.

« PrejšnjaNaprej »