Slike strani
PDF
ePub

etiam exasperabatur in gentis odium: "Sim Agrippa," inquiens, "familiaris et amicissimus plurimisque devinctus beneficiis, tantum tribuit patriis ritibus, ut ne verbo quidem eos violari ferat, sed deliquio pene exanimatus sit : quid expectandum est ab aliis, qui nihil habent quod se in diversum retrahat ?"

Agrippa ad se reversus, prolixas pro gente sua ad Caium scripsit literas; (a Philone libro de legatione sua insertas:) quas hoc ille terminavit epilogo: "Quid" de me loquentur vel tribules, vel universi homines? Alterutrum enim sequetur, aut ut appeller meorum proditor, aut inter tuos amicos posthac non habear: quo utrolibet quid potest esse infelicius? Nam si adhuc in amicis numeror, proditionis insimulabor, si nec patriam indemnem, nec templum inviolatum præstitero; nam vos præpotentes soletis amicorum ad imperatoriam opem confugientium rebus consulere. Quod siqua in re animo tuo molestus sum; noli me vincire, ut Tiberius, sed ne toties vincula timeam, jube mox interimi; quid enim mihi vita opus est, cui spes unica salutis fuit in tua benevolentia?"

[ocr errors]

His literis Caius mitigatus, ut videbatur, respondit clementius; et Agrippæ donavit ceu maximam gratiam, ne fieret dedicatio; simulque scribi jussit Publio Petronio Syriæ præsidi, ne quid in Judæorum templo novaret. Ne tamen solida esset ea gratia, terrorem admiscuit sic scribens : Quod si extra unam metropolim in finitimis urbibus quicumque volentes altaria templave aut statuas imaginesve mihi meisque ponere veriti fuerint ; quisquis obstiterit plectatur continuo, aut ad me mittatur." Verum divina providentia factum est, ut nemo finitimorum quicquam moveret".

Peste apud Babylonem grassante, Judæorum multitudo inde Seleuciam migravit: quo et alia eorum multitudo, relicta Neerda, et aliis Babylonicæ provinciæ urbibus, ante quinquennium se contulerat. Seleuciæ vero semper Græcis male cum Syris conveniebat, Græcorum tamen

[blocks in formation]

factione præponderante. Quo postquam a Judæis migratum est, eorum favore conditio Syrorum cœpit esse potior, aucta viris bellicosis et periculorum contemptoribus. Quare Græci succumbentes, et videntes se non posse recuperare dignitatem pristinam manente Judæorum et Syrorum consensu, suos quisque familiares Syros appellaverunt de pace et amicitia: id quod facile impetratum est. Nam quum utrinque primatibus commissum esset negotium, secuta est reconciliatio: quam ita demum ratam fore placuit, si utrique Judæos communibus prosequerentur odiis. Itaque eos improviso aggressi occiderunt supra quinquaginta virorum millia: neque ullus evasit, nisi quem amici aut vicini servavit misericordia. Hi deinde secesserunt Ctesiphontem urbem Græcanicam vicinam Seleuciæ; ubi quotannis rex hybernare est solitus, habens ibi majorem supellectilis partem repositam: ibique sedes fixerunt, tutos se rati regiæ majestatis reverentia. Cæterum Babyloniorum ac Seleuciensium terror omnes ejus tractus Judæos pervagatus est: quando quicquid erat Syrorum in illis regionibus cum Seleuciensibus conspiravit in eorum perniciem. Quo factum est ut plerique Neerdam et Nisibim se receperint, securitatem suam reponentes in earum munitionibus; quæ alioquin etiam habitabantur a viris bellicosissimisP.

Romam Caius natali suo, qui postremus mensis Augusti dies fuit, ovans ingressus est.

4044. Alexandrinis legatis coram Caio comparentibus, Apion multa in Judæos jactavit crimina; interque cætera, quod Cæsarem non 'prosequerentur debitis honoribus; nam, cum quam late patet orbis Romanus Caio extruerentur templa et altaria, et pari honore coleretur cum cæteris numinibus, solos istos turpe putare dedicare illi statuas, aut jurare per nomen Cæsaris. His et multis aliis, quæ ad exasperandum Caium facerent, ab eo prolatis, quum respondere pararet Philo, repulsus est a Cæsare jubente illum abire, et per iracundiam vix temperante ab injuria. Ita vero cum contumelia ejectus Philo, Judæos qui illum

▷ Joseph. ant. lib. 18. cap. ult. fin.

VOL. XI.

Sueton. in C. Calig. cap. 43.
C

comitabantur bono jussit esse animo: Caium, tametsi verbo quidem illis succensebat, re tamen ipsa perfecisse, ut Deus ipsis contra ejus conata præsto esset ad opitulandum'.

Caius, gratiæ Judæis concessæ jam pœnitens, jussit Romæ fieri alium colossum æreum inauratum, omisso illo Sidonio, ne quem motum excitaret in populo: utque navibus transportatum per silentium, repente clam priusquam sentiretur in templo Hierosolymitano poneretur. Id autem facturus erat obiter, in Ægyptum navigans. Tenebatur enim miro visendæ Alexandriæ desiderio, magna cura profectionem instituens, ut ibi diu degeret: ratus deificationem suam, quam somniabat, in hac una civitate posse succedere, atque inde hujus religionis exemplum manaturum ad minores cæteras. Ita Philo, qui hæc optime scivit, in legatione sua ad Caium: ex quo reformandum illud Taciti, de Judæis "Jussi a Cæsare effigiem ejus in templo locare, arma potius sumpsere: quem motum Cæsaris mors diremit."

:

Apelles Ascalonita, qui Caium in Judæos incitaverat, ab eodem propter alia crimina ferreis compedibus vinctus, et in rota ex intervallo sæpius tortus est'.

A sortibus Antiatinis monitus Caius, ut a Cassio caveret, C. Cassium Longinum Asiæ tum proconsulem in suspicione habens, qui genus a Cassio Julii Cæsaris interfectore ducebat, vinctum ad se adduci jussit, et occidendum delegavit immemor Chæream, a quo paulo post occisus est, Cassium etiam nominari".

Apollonius Ægyptius, qui domi dixerat quid Caio esset eventurum, Romam ad eum adductus est ipsa die cædis, (quem nonum Kalendas Februarias fuisse, in capite quinquagesimo octavo Suetonius significat) et evocatus ad luendum paulo post supplicium, salvus evasit".

Imperavit C. Caligula triennio, decem mensibus, et diebus octo, ut est apud Suetonium, et Clementem Alexan

Joseph. antiqu. lib. 18. cap. 10.
Histor. lib. 5. cap. 9.

Euseb. lib. 2. histor. eccles. cap. 5.
Philo, de legat.

"Sueton. in C. Calig. cap. 57. Dio, lib. 59. pag. 662.
w Dio, lib. 59. pag. 663.

* Cap. 59.

drinum, in primo libro Stromatum: vel mensibus potius novem et diebus viginti octo, ut in libri quinquagesimi noni fine habet Dio. Cujus loco patruus ejus Claudius Cæsar Drusi filius, a prætorianis militibus imperator declaratus

est.

Rex Agrippa, ubi cognovit ad imperium raptum esse a militibus Claudium, ægre dimota turba ad eum pervasit; et nactus eum turbatum pronumque ad cedendam potestatem senatui confirmavit, hortatus ut magno animo in retinendo principatu pergeret. Jamque unus erat e fautoribus Claudii, cum accersitus a senatu ignarum se omnium simulans, et unguentis delibutus tanquam a compotatione veniens, ex senatoribus quæsivit quid de Claudio factum sit. Quibus id quod verum erat respondentibus, et insuper ipsius sententiam de præsenti statu postulantibus; se quidem aiebat pro senatus dignitate nullum recusare periculum, existimare tamen mittendos esse aliquos ad Claudium qui ei principatum deponere suaderent: et ad eam legationem semetipsum obtulit. Cum aliis vero aliquot ille missus, Claudio seorsum trepidationem senatus indicavit: authorque fuit, ut responderet sicut decebat ad summam potestatem evectum principem, sicut et postea idem Claudio author fuit, ut erga senatores ad ipsum conversos mitius sese gereret.

In imperio confirmatus Claudius, Mithridatem Iberum, quem Caius evocatum in vincula condiderat, domum ad recipiendum regnum remisit: et alii cuidam Mithridati, qui genus a magno illo Mithridate deducebat, Bosphorum largitus est; pro eo parte Cilicia Polemoni data2.

Agrippa Palæstino, qui eum in potiundo principatu adjuverat Romæ tunc præsens, regnum auxit, et honores consulares tribuit. Fratri quoque ejus Herodi prætoriam dignitatem, et principatum quendam (Chalcidis scilicet) concessit in senatumque ingredi eos, ac patribus Græce gratias agere permisita.

Et edictum quidem a Claudio est propositum, quo

▾ Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 3. a Dio, lib. 60. pag. 670.

z Dio, lib. 60. pag. 670.

Agrippam in regno per Caium ante concesso confirmabat, collaudans simul ejus operam et industriam: addita insuper Judæa et Samaria, quod olim ad ejus avi Herodis regnum pertinuissent. Has igitur velut familiæ debitas restituit: Abilam autem et finitimam ejus ditionem in Libano, quæ Lysaniæ fuerat, adjunxit de suo. Fœdus deinde regis cum Romano populo in æs incisum est in urbis foro medio".

Dimisit Claudius Alexandrum Lysimachum Alabarcham veterem amicum, et olim procuratorem suæ matris Antoniæ, quem Caius iratus vinxerat; cujus filio Marco desponsa fuit Bernice Agrippæ filia, quo defuncto ante nuptias, rex virginem Herodi suo fratri eam collocavit; impetrato illi regno Chalcidis a Claudiod.

Antiochum, suo regno a Caio privatum, Commagena donavit et parte quadam Cilicia.

Helicon Ægyptius, qui Caii cubiculo præfectus fuerat et ipsum contra Judæos incitaverat, propter alias culpas a Claudio interfectus est: ut notat Philo, in libro de legatione ad Caium. Quem librum, De virtutibus ironice a se inscriptum (cum summam Caii improbitatem suis coloribus in eo depingat) Claudio imperante coram universo senatu Romano recitavisse illum memoriæ proditum est: indeque non illud opus solum, sed etiam alia ab eo edita, tantopere admiratos fuisse Romanos, ut digna existimarent quæ in bibliothecis tanquam monumenta quædam reponerentur; inter quæ, et quinque libri fuerunt, de miseriis quas sub Caii imperio Judæi perpessi fuerant, ab eo conscripti; quorum tres perierunt, ad Flaccum uno, et de legatione illo altero, adhuc relicto superstite.

Occiso vero Caio Judæi qui sub eo vehementer ab Alexandrinis oppressi fuerant, cœperunt animos resumere: moxque ad arma ventum est. Tum Claudius per epistolam mandavit Ægypti præsidi, ut seditionem illam com

b Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 4.

d Joseph. antiqu. lib. 19. cap. 5.

De qua, Act, cap. 25. ver. 13. 23.

Act. cap. 25. ver. 13. 23. Dio, lib. 60. pag. 670.
Euseb. lib. 2. histor. ecclesiast. cap. 17. xεp. in.
Euseb. lib. 2. histor. ecclesiast. cap. 5.

« PrejšnjaNaprej »