Slike strani
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Tabula in qua anni mundi cum annis Periodi Juliana, annis ante
æram Christianam, annis Olympiacis et annis ante urbem con-
ditam componuntur .

115

ANNALES

NOVI TESTAMENTI.

ETAS MUNDI SEPTIMA.

4041. QUUM longo jam tempore Saulus Damasci evangelium prædicavisset, inierunt Judæi illum interimendi consilium. Hi ab Aretæ regis Arabiæ Petrææ (qui Herodis tetrarchæ exercitum nuper fuderat) præfecto, præsidio urbem Damascenorum tenente adjuti observabant portas die ac nocte, ut eum prehensum interimerent. Verum a discipulis e fenestra per murum fune in sporta nocte demissus, ex eorum insidiis evasita.

Primo igitur apostolatus sui triennio apud Damascenos exacto, rediit Saulus Hierosolymam, ut viseret Petrum: et permansit apud eum dies quindecim".

Ibi quum tentaret se propius adjungere discipulis, timebant omnes, non credentes eum esse discipulum. Sed Barnabas acceptum eum duxit ad apostolos (Petrum videlicet, et Jacobum fratrem Domini :) neminem enim ex apostolis alium tum ille vidit; et exposuit eis, quomodo

a Act. cap. 9. ver. 23, 24, 25. 2 Corinth. cap. 11. ver. 32, 33. Galat. cap. 1. ver. 18.

VOL. XI.

e Id. ibid. ver. 19.

B

in via vidisset Dominum, et quod locutus esset ei; et quomodo Damasci libere locutus esset in nomine Jesua.

Saulus Hierosolymis libere in nomine Domini Jesu loquebatur, et disceptabat cum Hellenistis: (sive Judæis qui Græca lingua utebantur; ut Syrus recte hic est interpretatus:) illi vero conabantur eum interimere.

Orans in templo Saulus extra se raptus est, et vidit Dominum dicentem sibi: "Festina, et exi cito Hierosolymis; quoniam non excipient testimonium tuum de me." Cui ille: "Domine, ipsi sciunt me pertraxisse in carcerem et verberibus affecisse per singulas synagogas eos qui credebant in te. Et quum effunderetur sanguis Stephani martyris tui, ego quoque adstabam et custodiebam pallia eorum qui interficiebant eum." Et dixit ei Dominus: "Proficiscere: nam ego te procul ad gentes emittam."

Fratres vero Hierosolymitani deduxerunt eum Cæsaream, et emiserunt in patriam suam Tarsum. Venitque in regiones Syriæ et Cilicia, hactenus ignotus facie ecclesiis Judææ; quæ audientes solum, eum nunc evangelizare fidem quam olim vastabat, Deum de illo glorificabant".

Ecclesiæ autem per totam Judæam et Galilæam et Samariam habentes pacem ædificabantur: et pergentes in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus, multiplicabanturi.

Herodi Agrippa regi ex Cypro nata est filia Drusilla, nupta postea Felicik; quæ moriente patre sexennis erat'. Caligula Macronem, cui Ægyptus mandata fuerat, (sexennio, quod Flacci Abillii præfecturæ a Tiberio præstitutum fuerat, jam exacto) et uxorem ejus Enniam, quorum opera ipse imperium consecutus fuerat, ad mortem voluntariam adegitTM.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1 Joseph. lib. 18. cap. 7. et lib. 19. cap. ult.

m Philo, de legat. ad Caium; et lib. in Flaccum. Sueton. in C. Calig. cap.

26. Dio, lib. 59. pag. 647.

« PrejšnjaNaprej »